Redazione

Traduzione in italiano –

Venerabili Fratri Nostro Dionysio S.R.E. Cardinali Tettamanzi, tempus ad praesens Archiepiscopo Ianuensi, Ecclesiae destinato Mediolanensi Archiepiscopo Metropolitae, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Ad insignem Ambrosium retro usque fere remeantes tot clarorum hominum ob oculos Nostros ponimus effigies, qui saeculorum decursu venerandam Mediolanensem Ecclesiam collustrarunt. Nunc ispa de ea cogitamus eiusdemque postremo Pastore, scilicet Venerabili Fratri Nostro Carolo Maria S.R.E. Cardinali Martini, quem tres abhinc et vigenti annos spectabili huic communitati ecclesiali praeesse voluimus.

Quandoquidem is illius Sedis moderandae deposuit officium, nihil mirum debet videri ad te, Venerabilis Frater Noster, Nos mentem detulisse, pastoralibus virtutibus praestantem, illius Ecclesiae filium et ad eam quasi rediturum.

Ideo quemadmodum excusso de consilio septem abhinc annos te ad Ianuensem Ecclesiam destinavimus nunc eadem de sententia Mediolanensem communitatem committere tibi volumus regendam.

Itaque Congregationis pro Episcopis amplectentes suffragium, pro Apostolica Nostra potestate te, priore munere Ianunensis temperandae Ecclesiae deposito, eligimus et renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Mediolanensem, additis simul cunctis iuribus et officiis impositis quae tibi sacrorum canonum praescripta tribuunt.

Tuam exinde electionenm et clerum et fidelem populum docebis, quos, te ducente recteque admonente, impensius ad probanda proposita ac ferventem pietatem cohortamur.

Quod reliquum est, Venerabilis Frater Noster, ipsius Ambrosii fraterna cum animi affectione placet haec inferre verba: "Edoce etiam atque institue, ut faciant quod bonum est, et unusquisque non intermittat opus probabile" (Ep. 36,9).

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Julii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

Ioannes Paulus II pp

Ti potrebbero interessare anche:

Questo sito fa uso dei cookie soltanto per facilitare la navigazione Maggiori Informazioni

Questo sito utilizza i cookie per fornire la migliore esperienza di navigazione possibile. Continuando a utilizzare questo sito senza modificare le impostazioni dei cookie o cliccando su "Accetta" permetti il loro utilizzo.

Chiudi